- JACOBINI
- JACOBINInomen religiosorum in Communione Rom. quorum institutum Dominicum, a Greg. IX. inter Sanctos relatum, auctorem habet; unde et Dominicani appellantur, aliter Fratres Praedicatores. Vestis eorum ex panno raso denseque texto albi coloris, cui simile scapulare gerunt, cum capucio nigro. Etiam Iacobinae, ab eodem institutae religiosae sunt, quae filiae S. Dominici quoque nonnullis appellantur. Richel. Vide ubi de Dominico Gusmanno. At Iacobita, in eadem Eccl Rom. qui peregrinationem religionis ergo instituir, ad S. Iacobum Compostellanum, Gall. Pelerin de S. Iaques. ibidem sic vocantur Dominicani iidem, quod eis Hospitale Peregrinorum S. Iacobi Parisiis, ad mansionem assignatum primitus fuerit, a celebri quodam Anglo, Magistro Ioh. Physico praecipuo et Regis curam agente, uti refert Matth. Paris ad A. C. 1198. quam donationem A. C. 1218. a Magistro Ioh. Decano S. quintini, factam ait Brossius Antiqq. Paris. l. 2. Et quidem hoc Iacobitarum vocabulo nuncupantur, apud Thierricum Valliscolor. in Urbano IV. et Ioh. Hocsem. c. 32. Praedicatores S. Iacobi vocantur, in Chronico Andrensi A. C. 1222. Vide C. du Fresne in Gloss. In Aegypto vero ac in Iudaea, Iacobitae vel Iacobini dicuntur, Christiani quidam, ob varios errores olim a Patriarcha CP. excomunicati: quibus nomen dedit Iacobus quidam, Severi Patr. Antiocheni discip. qui annuente et praecipiente Timotheo Patr. Alexandr. Christianos ad sectam dioscori Alexandrini ibidem Patr. revocabat: cuius haeresin amplexus Anastas. Imp. non semel Iacobita dicitur, in Chron. Or. ab Abrahamo Echellensi edito, p. 59. et 60. etc. Vide de eorum haeresibus, Iacobum de Vitriaco Hist. Hieros. c. 75. Aithon. c. 13. et 14. Willebrand. ab oldenborg Itin. t. S. etc. de eorum Patriarcha godefrid. Mon. S. Pantal. A. C. 1237. de eorum auctore, in vocibus Iacobitae et Monophysitae. Consule insuper Voss. de Idol. l. 3. c. 40. Addam saltem, de Ieiuniis seu Quadragesimis illorum verbum, ex eodem C. du Fresne in voce Quadragesima: Quatuor Graecorum Quadragesimis quintam addidêrunt Iacobitae seu Suriani, Quadragesimam sc. Ninives. Primam observant ante Pascha, ut Graeci: secundam Apostolorum a 1. die post festum Pentecostes auspicantur: Tertiam a 14. die ante Assumptionem: Quartam a 25. die ante Nativitatem Christi: Quinta Ninives vel Ionae est trium dierum, quam celebrant in hebdomade ante Septuagesimam, feriâ 2. 3. et quartâ, in memoriam paenitentiae Ninivitarum. In Maiori Quadragesima ieunant, ut Graeci: in secunda, bis in die et pisces comedunt. Ita in tertia et quarta. Quintam Ninives observant, ut Maiorem. Sic nempe, ut a carne abstineat, lacticiniis et ovis vescantur, bibantque vinum. Vide quoque Filesacum de Quadragesima etc. ut et ubi de Armenis, ac Dominicams.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.